monumenta.ch > Plinius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 21
{VI} ne tunc quidem omnes senatores habuere, utpote cum memoria avorum multi praetura quoque functi in ferreo consenuerint - sicut Calpurnium et Manilium, qui legatus C. Marii fuerit Iugruthino bello, Fenestella tradit, et multi L. Fufidium illum, ad quem Scaurus de vita sua scripsit -, in Quintiorum vero familia aurum ne feminas quidem habere mos fuerit, nullosque omnino maior pars gentium hominumque, etiam qui sub imperio nostro degunt, hodieque habeat. non signat oriens aut Aegyptus etiam nunc litteris contenta solis.